Latin
Lines 1.183-1.227
Manilius, Liber Quintus 1.183-227
Not analysed yet
quaque erat Actaeon silvis mirandus, et ante
quam canibus nova praeda fuit, ducuntur et ipsi,
retibus et claudunt campos, formidine montes.
mendacisque parant foveas laqueosque tenacis
currentisque feras pedicarum compede nectunt
aut canibus ferrove necant praedasque reportant.
sunt quibus in ponto studium est cepisse ferarum
diversas facies et caeco mersa profundo
sternere litoreis monstrorum corpora harenis
horrendumque fretis in bella lacessere pontum
et colare vagos inductis retibus amnes
ac per nulla sequi dubias vestigia praedas,
luxuriae quia terra parum, fastidit et orbem
venter, et ipse gulam Nereus ex aequore pascit.
At Procyon oriens, cum iam vicesima Cancro
septimaque ex undis pars sese emergit in astra,
venatus non ille quidem verum arma creatis
venandi tribuit. catulos nutrire sagacis
et genus a proavis, mores numerare per urbes,
retiaque et valida venabula cuspide fixa
lentaque correctis formare hastilia nodis,
et quaecumque solet venandi poscere cura
in proprios fabricare dabit venalia quaestus.
Cum vero in vastos surget Nemeaeus hiatus,
exoritur candens latratque Canicula flammas
et rabit igne suo geminatque incendia solis.
qua subdente facem terris radiosque vomente
divinat cineres orbes fatumque supremum
sortitur, languetque suis Neptunus in undis,
et viridis nemori sanguis decedit et herbis.
cuncta peregrinos orbes animalia quaerunt
atque eget alterius mundus; natura suismet
aegrotat morbis nimios obsessa per aestus
inque rogo vivit: tantus per sidera fervor
funditur atque uno cessant in lumine cuncta.
haec ubi se ponto per primas extulit oras,
nascentem quam nec pelagi restinxerit unda,
effrenos animos violentaque pectora finget
irarumque dabit fluctus odiumque metumque
totius vulgi. praecurrunt verba loquentis,
ante os est animus nec magnis concita causis
corda micant et lingua rabit latratque loquendo,
morsibus et crebris dentes in voce relinquit.
ardescit vino vitium, viresque ministrat
Bacchus et in flammam saevas exsuscitat iras.