Latin
Lines 1.228-1.277
Manilius, Liber Quintus 1.228-277
Not analysed yet
nec silvas rupesque timent vastosque leones
aut spumantis apri dentes atque arma ferarum,
effunduntque suas concesso in corpore flammas.
ne talis mirere artes sub sidere tali,
cernis ut ipsum etiam sidus venetur in astris;
praegressum quaerit Leporem comprendere cursu.
Ultima pars magni cum tollitur orta Leonis,
Crater auratis surgit caelatus ab astris.
inde trahit quicumque genus moresque, sequetur
irriguos ruris campos amnesque lacusque,
et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmos,
disponetve iugis imitatus fronde choreas,
robore vel proprio fidentem in bracchia ducet
teque tibi credet semperque, ut matre resectum,
abiunget thalamis, segetemque interseret uvis,
quaeque alia innumeri cultus est forma per orbem
pro regione colet. nec parce vina recepta
hauriet, emeritis et fructibus ipse fruetur
gaudebitque mero mergetque in pocula mentem.
nec solum terrae spem credet in annua vota:
annonae quoque vectigal mercesque sequetur
praecipue quas umor alit nec deserit unda.
talis effinget Crater umoris amator.
Iam subit Erigone. quae cum tibi quinque feretur
partibus ereptis ponto, tollentur ab undis
clara Ariadnaeae quondam monumenta coronae
et mollis tribuent artes. hinc dona puellae
namque nitent, illinc oriens est ipsa puella.
ille colet nitidis gemmantem floribus hortum
caeruleumque oleis viridemve in gramine collem.
pallentis violas et purpureos hyacinthos
liliaque et Tyrias imitata papavera luces
vernantisque rosae rubicundo sanguine florem
conseret et veris depinget prata figuris.
aut varios nectet flores sertisque locabit
effingetque suum sidus similisque <coronas
Cnosiacae faciet; calamosque> in mutua pressos 263a
incoquet atque Arabum Syriis mulcebit odores
et medios unguenta dabit referentia flatus,
ut sit adulterio sucorum gratia maior.
munditiae <cordi> cultusque artesque decorae
et lenocinium vitae praesensque voluptas.
Virginis hoc anni poscunt floresque Coronae.
At, cum per decimam consurgens horrida partem
Spica feret prae se vallantis corpus aristas,
arvorum ingenerat studium rurisque colendi
seminaque in faenus sulcatis credere terris
usuramque sequi maiorem sorte receptis
frugibus innumeris atque horrea quaerere messi
(quod solum decuit mortalis nosse metallum:
nulla fames, non ulla forent ieiunia terris;