Latin
Lines 1.178-1.220
Manilius, Liber Secundus 1.178-220
Not analysed yet
idcirco tropicis praecedunt omnibus astra
bina, ut Lanigero, Chelis Cancroque Caproque,
quod duplicis retinent conexo tempore vires.
ut, quos subsequitur Cancer per sidera fratres,
e geminis alter florentia tempora veris
sufficit, aestatem sitientem provehit alter;
nudus uterque tamen, sentit quia uterque calorem,
ille senescentis veris, subeuntis at ille
aestatis: par est primae sors ultima parti.
quin etiam Arcitenens, qui te, Capricorne, sub ipso
promittit, duplici formatus imagine fertur:
mitior autumnus mollis sibi vindicat artus
materiamque hominis, fera tergo membra rigentem
excipiunt hiemem mutantque in tempora signum.
quosque Aries prae se mittit, duo tempora Pisces
bina dicant: hiemem hic claudit, ver incohat alter.
cum sol aequoreis revolans decurrit in astris,
hiberni coeunt cum vernis roribus imbres.
utraque sors umoris habet fluitantia signa.
Quin tria signa novem signis coniuncta repugnant
et quasi seditio caelum tenet. aspice Taurum
clunibus et Geminos pedibus, testudine Cancrum
surgere, cum rectis oriantur cetera membris;
ne mirere moras, cum sol aversa per astra
aestivum tardis attollat mensibus annum.
Nec te praetereat nocturna diurnaque signa
quae sint perspicere et propria deducere lege,
non tenebris aut luce suam peragentia sortem
(nam commune foret nullo discrimine nomen,
omnia quod certis vicibus per tempora fulgent
et nunc illa dies, nunc noctes illa sequuntur),
sed quibus illa parens mundi natura sacratas
temporis attribuit partes statione perenni.
namque Sagittari signum rabidique Leonis
et sua respiciens aurato vellere terga,
tum Pisces <et> Cancer et acri Scorpios ictu,
aut vicina loco, divisa aut partibus aequis,
omnia dicuntur simili sub sorte diurna.
cetera, vel numero consortia vel vice sedis,
interiecta locis totidem, nocturna feruntur.
quidam etiam sex continuis dixere diurnas
esse vices astris, quae sunt a principe signo
Lanigeri, sex a Libra nocturna videri.