Latin
Lines 1.221-1.267
Manilius, Liber Secundus 1.221-267
Not analysed yet
sunt quibus esse diurna placet quae mascula surgunt,
femineam sortem tutis gaudere tenebris.
Quin non nulla tibi nullo monstrante loquuntur
Neptuno debere genus, scopulosus in undis
Cancer et effuso gaudentes aequore Pisces.
at, quae terrena censentur sidera sorte,
princeps armenti Taurus regnoque superbus
lanigeri gregis est Aries pestisque duorum
praedatorque Leo <et> dumosis Scorpios arvis.
sunt etiam mediae legis communia signa,
ambiguus tergo Capricornus, Aquarius undis,
umida terrenis aequali foedere mixta.
Non licet a minimis animum deflectere curis,
nec quicquam rationis eget frustrave creatum.
fecundum est proprie Cancri genus, acer et ictu
Scorpios, et partu complentes aequora Pisces.
sed sterilis Virgo est, simili coniuncta Leoni,
nec capit, aut captos effundit, Aquarius ortus.
inter utrumque manet Capricornus corpore mixto
et qui Cretaeo fulget Centaurus in arcu,
communisque Aries aequantem tempora Libram
et Geminos Taurumque pari sub sorte recenset.
Nec tu nulla putes in eo commenta locasse
naturam rerum, quod sunt currentia quaedam,
ut Leo et Arcitenens Ariesque in cornua tortus;
aut quae recta suis librantur stantia membris,
ut Virgo et Gemini, fundens et Aquarius undas;
vel quae fessa sedent pigras referentia mentes,
Taurus depositis collo sopitus aratris,
Libra sub emerito considens orbe laborum,
tuque tuos, Capricorne, gelu contractus in artus;
quaeve iacent, Cancer patulam distentus in alvum,
Scorpios incumbens plano sub pectore terrae,
in latus obliqui Pisces semperque iacentes.
Quod si sollerti circumspicis omnia cura,
fraudata invenies amissis sidera membris.
Scorpios in Libra consumit bracchia, Taurus
succidit incurvo claudus pede, lumina Cancro
desunt, Centauro superest et quaeritur unum.
sic nostros casus solatur mundus in astris
exemploque docet patienter damna subire,
omnis cum caelo fortunae pendeat ordo
ipsaque debilibus formentur sidera membris.
Temporibus quoque sunt propriis pollentia signa:
aestas a Geminis, autumnus Virgine surgit,
bruma Sagittifero, ver Piscibus incipit esse.