Latin
Lines 1.311-1.357
Manilius, Liber Secundus 1.311-357
Not analysed yet
hanc autem numeri non reddit linea summam,
si signum signo, non pars a parte notetur,
quod, quamvis duo sunt ternis dirimentibus astra,
si tamen extremam laevi primamque prioris
inter se conferre voles numerumque notare,
ter quinquagenas implebunt ordine partes;
transibit numerus formam finesque sequentis
consumet ductus. licet ergo signa trigona
dicantur, partes non servant illa trigonas.
haec eadem species fallet per signa quadrata
(quod, cum totius numeri, qui construit orbem,
ter denae quadrum partes per sidera reddant,
evenit ut, prima signi de parte prioris
si partem ad summam ducatur virga sequentis,
bis sexagenas faciat; sin summa prioris
et pars confertur subeuntis prima, duorum
signorum in medio numerum transique referque,
triginta duplicat partes, pars tertia derit);
et, quamvis quartum a quarto quis computet astrum,
naufragium facient partes unius in ipsis.
non igitur satis est signis numerasse trigona
quadrative fidem quaeri per signa quaterna.
quadrati si forte voles effingere formam,
aut trinis paribus facies cum membra trigoni,
hic poscit quintam partem centesima summa,
illic amittit decimam. sic convenit ordo.
et, quiscumque quater iunctis favet angulus usque,
quaeque loca in triplici signarit linea ductu
cum sinuata viae linquet dispendia recta,
his natura dedit communi foedera lege
inque vicem affectus et mutua iura favoris.
quocirca non omnis habet genitura trigonis
consensum signis, nec, cum sunt forte quadrata,
continuo inter se servant commercia rerum.
distat enim, partes consumat linea iustas
detrectetne modum numeri, quem circulus ambit,
nunc tris efficiens, nunc quattuor undique ductus,
quos in plura iubet ratio procedere signa
interdum, quam sunt numeris memorata per orbem.
Sed longe maior vis est per signa trigoni
quam quibus est titulus sub quarto quoque quadratis.
altior est horum summoto linea templo,
illa magis vicina meat caeloque recedit
et propius terras accedit visus eorum
aeraque infectum nostras demittit ad auras.