Latin
Lines 1.358-1.401
Manilius, Liber Secundus 1.358-401
Not analysed yet
Debilia alternis data sunt commercia signis,
mutua nec magno consensu foedera servant,
invita angusto quod linea flectitur orbe.
nam, cum praeteriens formatur singula limes
sidera et alterno devertitur angulus astro
sexque per anfractus curvatur virgula in orbem,
a Tauro venit in Cancrum, tum Virgine tacta
Scorpion ingreditur, tum te, Capricorne, rigentem
et geminos a te Pisces aversaque Tauri
sidera contingens finit, qua coeperat, orbem.
alterius ductus locus est per transita signa,
utque ea praetereas quae sunt mihi singula dicta,
flexibus et totidem similis sit circulus illi.
tertia convexo conduntur signa recessu;
transversos igitur fugiunt subeuntia visus,
quod nimis inclinata iacent limisque videntur
vicinoque latent: ex recto certior ictus.
et, quia succedit convexo linea caelo,
singula circuitu quae tantum transeat astra,
visus eis procul est altoque vagatur Olympo
et tenuis vires ex longo mittit in orbem.
sed tamen est illis foedus sub lege propinqua,
quod non diversum genus est coeuntibus astris,
mascula sed maribus respondent, cetera sexus
feminei secum iungunt commercia mundi.
sic, quamquam alternis, par est natura figuris,
et cognata iacent generis sub legibus astra.
Iam vero nulla est haerentibus addita signis
gratia; nam consensus hebet, quia visus ademptus.
in seducta ferunt animos, quae cernere possunt.
sunt etiam adversi generis conexa per orbem
mascula femineis semperque obsessa vicissim.
[disparibus non ulla datur concordia signis]
Sexta quoque in nullas numerantur commoda vires,
virgula per totum quod par non ducitur orbem
sed duo signa ferit mediis summota quaternis,
tertius absumpto ductus non sufficit orbe.
At, quae diversis e partibus astra refulgent
per medium adverso mundum pendentia vultu
et toto divisa manent contraria caelo
septima quaeque, loco quamvis summota feruntur,
ex longo tamen illa valent viresque ministrant
vel bello vel pace suas, ut tempora poscunt,
nunc foedus stellis, nunc et dictantibus iras.