Latin
Lines 1.446-1.493
Manilius, Liber Secundus 1.446-493
Not analysed yet
e Iovis adverso Iunonis Aquarius astrum est
agnoscitque suos Neptunus in aethere Pisces.
hinc quoque magna tibi venient momenta futuri,
cum ratio tua per stellas et sidera curret
argumenta petens omni de parte viasque
artis, ut ingenio divina potentia surgat
exaequentque fidem caelo mortalia corda.
Accipe divisas hominis per sidera partes
singulaque imperiis propriis parentia membra,
in quis praecipuas toto de corpore vires
exercent. Aries caput est ante omnia princeps
sortitus censusque sui pulcherrima colla
Taurus, et in Geminis aequali bracchia sorte
scribuntur conexa umeris, pectusque locatum
sub Cancro est, laterum regnum scapulaeque Leonis,
Virginis in propriam descendunt ilia sortem,
Libra regit clunes, et Scorpios inguine gaudet,
Centauro femina accedunt, Capricornus utrisque
imperitat genibus, crurum fundentis Aquari
arbitrium est, Piscesque pedum sibi iura reposcunt.
Quin etiam propriis inter se legibus astra
conveniunt, ut certa gerant commercia rerum,
inque vicem praestant visus atque auribus haerent
aut odium foedusve gerunt, conversaque quaedam
in semet proprio ducuntur prona favore.
idcirco adversis non numquam <est> gratia signis,
et bellum sociata gerunt; alienaque sede
inter se generant coniunctos omne per aevum,
a triquetrisque orti pugnant fugiuntque vicissim;
quod deus, in leges mundum cum conderet omnem,
affectus quoque divisit variantibus astris,
atque aliorum oculos, aliorum contulit aures,
iunxit amicitias horum sub foedere certo,
<illis perpetuas statuit discordibus iras,> 478a
cernere ut inter se possent audireque quaedam,
diligerent alia et noxas bellumque moverent,
his etiam propriae foret indulgentia sortis,
ut se diligerent semper sibique ipsa placerent;
sicut naturas hominum plerasque videmus
qui genus ex signis ducunt formantibus ortus.
Consilium ipse suum est Aries, ut principe dignum est,
audit se Libramque videt, frustratur amando
Taurum; Lanigero qui fraudem nectit et ultra
fulgentis geminos audit per sidera Pisces,
Virgine mens capitur visa. sic vexerat ante
Europam dorso retinentem cornua laeva
indutusque Iovi. Geminorum ducitur auris
ad iuvenem aeternas fundentem Piscibus undas
inque ipsos animus Pisces oculique Leonem.