Latin
Lines 1.494-1.571
Manilius, Liber Secundus 1.494-571
Not analysed yet
Cancer et adverso Capricornus conditus astro
in semet vertunt oculos, in mutua tendunt
auribus, et Cancri captatur Aquarius astu.
at Leo cum Geminis aciem coniungit et aurem
Centauro ferus et Capricorni diligit astrum.
Erigone Taurum spectat sed Scorpion audit
atque Sagittifero conatur nectere fraudem.
Libra suos sequitur sensus solumque videndo
Lanigerum atque animo complexa est Scorpion infra.
ille videt Pisces, audit quae proxima Librae.
nec non Arcitenens magno parere Leoni
auribus atque oculis sinum fundentis Aquari
conspicere assuevit solamque ex omnibus astris
diligit Erigonen. contra Capricornus in ipsum
convertit visus (quid enim mirabitur ille
maius, in Augusti felix cum fulserit ortum?)
auribus et summi captat fastigia Cancri.
at nudus Geminis intendit Aquarius aurem
sublimemque colit Cancrum spectatque reducta
tela Sagittiferi. Pisces ad Scorpion acrem
derexere aciem cupiuntque attendere Taurum.
has natura vices tribuit, cum sidera fixit.
his orti similis referunt per mutua sensus,
audire ut cupiant alios aliosque videre,
[horum odio nunc horum idem ducuntur amore]
illis insidias tendant, captentur ab illis.
Quin adversa meant alterna trigona trigonis,
alteraque in bellum diverso limite ducit
linea. sic veri per totum consonat ordo.
namque Aries, Leo et Arcitenens, sociata trigona
signa, negant Chelis foedus totique trigono
quod Gemini excipiunt fundens et Aquarius undas.
idque duplex ratio cogit verum esse fateri,
quod tria signa tribus signis contraria fulgent,
quodque aeterna manent hominum bella atque ferarum.
[humana est facies Librae, diversa Leonis]
idcirco et cedunt pecudes, quod viribus amplis
consilium est maius. victus Leo fulget in astris,
aurea Lanigero concessit sidera pellis,
ipse suae parti Centaurus tergore cedit,
usque adeo est hominis virtus. quid mirer ab illis
nascentis Librae superari posse trigono?
Nec sola est ratio quae dat nascentibus arma
inque odium generat partus et mutua bella;