Latin
Lines 1.642-1.749
Manilius, Liber Secundus 1.642-749
Not analysed yet
in terris geniti tali sub lege creantur;
idcirco, quamquam signis nascantur eisdem,
diversos referunt mores inimicaque vota;
et saepe in peius derrat natura, maremque
femina subsequitur: miscentur sidere partus,
singula divisis variant quod partibus astra,
dodecatemoriis proprias mutantia vires.
Nunc, quod sit cuiusque, canam, quove ordine constent,
ne vagus ignotis signorum partibus erres.
ipsa suo retinent primas in corpore partes
sidera, vicinae subeuntibus attribuuntur,
cetera pro numero ducunt ex ordine partes,
ultima et extremis ratio conceditur astris.
singula sic retinent binas in sidere quoque
dimidiasque eius partes, et summa repletur
sortibus exactis triginta sidere in omni.
Nec genus est unum, ratio nec prodita simplex,
pluribus inque modis verum natura locavit
diduxitque vias voluitque per omnia quaeri.
haec quoque comperta est ratio sub nomine eodem.
quacumque in parti nascentum tempore Luna
constiterit, numeris hanc ter dispone quaternis,
sublimi totidem quia fulgent sidera mundo.
inde suas illi signo, quo Luna refulsit,
quaeque hinc defuerant partes numerare memento.
proxima tricenas pariterque sequentia ducunt.
[hic ubi deficiet numerus, tunc summa relicta
in binas sortes adiecta parte locetur
dimidia, reliquis tribuantur ut ordine signis]
in quo destituent, eius tum Luna tenebit
dodecatemorium signi; post cetera ducet
ordine quodque suo, sicut stant astra locata.
Haec quoque te ratio ne fallat, percipe paucis
(maior in effectu minor est) de partibus ipsis
dodecatemorii quota sit quod dicitur esse
dodecatemorium. namque id per quinque notatur
partes; nam totidem praefulgent sidera caelo
quae vaga dicuntur, ducunt et singula sortes
dimidias, viresque in eis et iura capessunt.
in quo quaeque igitur stellae quandoque locatae
dodecatemorio fuerint spectare decebit;
cuius enim stella in fines in sidere quoque
inciderit, dabit effectus in viribus eius.
undique miscenda est ratio per quam omnia constant.