Latin
Lines 1.750-1.794
Manilius, Liber Secundus 1.750-794
Not analysed yet
verum haec posterius proprio cuncta ordine reddam;
nunc satis est docuisse suos ignota per usus,
ut, cum perceptis steterit fiducia membris,
sic totum corpus facili ratione notetur
et bene de summa veniat post singula carmen.
ut rudibus pueris monstratur littera primum
per faciem nomenque suum, tum ponitur usus,
tum coniuncta suis formatur syllaba nodis,
hinc verbi structura venit per membra legendi,
tunc rerum vires atque artis traditur usus
perque pedes proprios nascentia carmina surgunt,
singulaque in summam prodest didicisse priora
(quae nisi constiterint primis fundata elementis,
effluat in vanum rerum praeposterus ordo
versaque quae propere dederint praecepta magistri),
sic mihi per totum volitanti carmine mundum
erutaque abstrusa penitus caligine fata,
Pieridum numeris etiam modulata, canenti
quoque deus regnat revocanti numen in artem,
per partes ducenda fides et singula rerum
sunt gradibus tradenda suis, ut, cum omnia certa
notitia steterint, proprios revocentur ad usus.
ac, velut, in nudis cum surgunt montibus urbes,
conditor et vacuos muris circumdare colles
destinat, ante manus quam temptet scindere fossas,
fervit opus (ruit ecce nemus, saltusque vetusti
procumbunt solemque novum, nova sidera cernunt,
pellitur omne loco volucrum genus atque ferarum,
antiquasque domos et nota cubilia linquunt,
ast alii silicem in muros et marmora templis
rimantur, ferrique rigor per pignora nota
quaeritur, hinc artes, hinc omnis convenit usus),
tum demum consurgit opus, cum cuncta supersunt,
ne medios rumpat cursus praepostera cura,
sic mihi conanti tantae succedere moli
materies primum rerum, ratione remota,
tradenda est, ratio sit ne post irrita neve
argumenta novis stupeant nascentia rebus.
Ergo age noscendis animum compone sagacem
cardinibus, qui per mundum sunt quattuor omnes
dispositi semper mutantque volantia signa:
unus ab exortu caeli nascentis in orbem,
qua primum terras aequali limite cernit,
alter ab adversa respondens aetheris ora,
unde fugit mundus praecepsque in Tartara tendit;