Latin
Lines 1.841-1.885
Manilius, Liber Secundus 1.841-885
Not analysed yet
Nec contentus eris percepto cardine quoque:
intervalla etiam memori sunt mente notanda
per maius dimensa suas reddentia vires.
quidquid ab exortu summum curvatur in orbem,
aetatem primam nascentisque asserit annos.
quod summo premitur devexum culmine mundi
donec ad occasus veniat, puerilibus annis
succedit teneramque regit sub sede iuventam.
quae pars occasus aufert imumque sub orbem
descendit, regit haec maturae tempora vitae
perpetua serie varioque exercita cursu.
at, qua perficitur cursus redeunte sub ortum,
tarda supinatum lassatis viribus arcum
ascendens, seros demum complectitur annos
labentemque diem vitae tremulamque senectam.
Omne quidem signum sub qualicumque figura
partibus inficitur mundi; locus imperat astris
et dotes noxamque facit; vertuntur in orbem
singula et accipiunt vires caeloque remittunt.
vincit enim natura loci legesque ministrat
finibus in propriis et praetereuntia cogit
esse sui moris, vario nunc ditia honore,
nunc sterilis poenam referentia sidera sedis.
quae super exortum est a summo tertia caelo,
infelix regio rebusque inimica futuris
et vitio fecunda nimis; nec sola, sed illi
par erit, adverso quae fulget sidere sedes
iuncta sub occasu. neu praestet, cardine mundi
utraque praetenta fertur deiecta ruina.
porta laboris erit: scandendum est atque cadendum.
nec melior super occasus contraque sub ortu
sors agitur mundi: praeceps haec, illa supina
pendens aut metuit vicino cardine finem
aut fraudata cadet. merito Typhonis habentur
horrendae sedes, quem Tellus saeva profudit,
cum bellum caelo peperit nec matre minores
exstiterunt partus. sed fulmine rursus in alvum
compulsi, montesque super rediere cadentes,
cessit et in tumulum belli vitaeque Typhoeus.
ipsa tremit mater flagrantem monte sub Aetna.
at, quae fulgentis sequitur fastigia caeli
proxima, neve ipsi cedat, cui iungitur, astro
spe melior, palmamque petens victrixque priorum
altius insurgit: summae comes addita finis,
in peiusque manent cursus nec vota supersunt.