Latin
Lines 1.886-1.928
Manilius, Liber Secundus 1.886-928
Not analysed yet
quocirca minime mirum, si proxima summo
atque eadem integrior Fortunae sorte dicatur
cui titulus Felix. censum sic proxima Graiae
nostra subit linguae vertitque a nomine nomen.
Iuppiter hac habitat: venerandam crede regenti.
huic in perversum similis deiecta sub orbe
imaque summersi contingens culmina mundi,
adversa quae parte nitet, defessa peracta
militia rursusque novo devota labori
cardinis et subitura iugum sortemque potentem
nondum sentit onus mundi, iam sperat honorem.
Daemonien memorant Grai, Romana per ora
quaeritur inversus titulus. sub corde sagaci
conde locum numenque loci nomenque potentis,
quae tibi posterius magnos revocentur ad usus.
hic momenta manent nostrae plerumque salutis
bellaque morborum caecis pugnantia telis,
viribus ambiguam geminis casusque deique
nunc huc nunc illuc sortem mutantis utraque.
sed medium post astra diem curvataque primum
culmina nutantis summo de vertice mundi
aethra Phoebus alit; sub quo quae corpora nostra
concipiunt vitia et fortunam, ex viribus eius
decernunt. Deus ille locus sub nomine Graio
dicitur. huic adversa nitens, quae prima resurgit
sedibus ex imis iterumque reducit Olympum,
pars mundi fratrumque vices mortesque gubernat;
et dominam agnoscit Phoeben, fraterna videntem
regna per adversas caeli fulgentia partes
fataque damnosis imitantem finibus oris.
huic parti Dea nomen erit Romana per ora,
Graecia voce sua titulum designat eundem.
arce sed in caeli, qua summa acclivia finem
inveniunt, qua principium declivia sumunt,
culminaque insurgunt occasus inter et ortus
suspenduntque suo libratum examine mundum,
asserit hanc Cytherea sibi per sidera sedem
et velut in facie mundi sua collocat ora,
per quae humana regit. propria est haec reddita parti
vis, ut conubia et thalamos taedasque gubernet:
haec tutela decet Venerem, sua tela movere.
nomen erit Fortuna loco, quod percipe mente,
ut brevia in longo compendia carmine praestem.