Latin
Lines 1.229-1.264
Manilius, Liber Tertius 1.229-264
Not analysed yet
vix finit luces Cancer, vix bruma reducit,
quam brevis ille iacet, tam longus circulus hic est;
Libra Ariesque parem reddunt noctemque diemque.
sic media extremis pugnant extremaque summis.
nec nocturna minus variant quam tempora lucis,
sed tantum adversis idem stat mensibus ordo.
in tam dissimili spatio variisque dierum
umbrarumque modis quis credere possit in auras
omnia signa pari mundi sub lege meare?
adde quod incerta est horae mensura neque ullam
altera par sequitur, sed, sicut summa dierum
vertitur, et partes surgunt rursusque recedunt;
cum tamen, in quocumque dies deducitur astro,
sex habeat supra terras, sex signa sub illis.
quo fit ut in binas non possint omnia nasci,
cum spatium non sit sibi par pugnantibus horis,
si modo bis senae servantur luce sub omni,
quem numerum debet ratio sed non capit usus.
Nec tibi constabunt aliter vestigia veri,
ni, lucem noctemque paris dimensus in horas,
in quantum vario pateant sub tempore noris,
regulaque exacta primum formetur in hora
quae surgens sidensque diem perpendat et umbras.
haec erit, in Libra cum lucem vincere noctes
incipiunt vel cum medio concedere vere.
tunc etenim solum bis senas tempora in horas
aequa patent, medio quod currit Phoebus Olympo.
is cum per gelidas hiemes summotus in austros
fulget in octava Capricorni parte biformis,
tunc angusta dies vernalis fertur in horas
dimidiam atque novem, sed nox oblita diei
bis septem apposita, numerus ne claudicet, hora
dimidia. sic in duodenas exit utrimque
et redit in solidum natura condita summa.
inde cadunt noctes surguntque in tempora luces,
nunc huc nunc illuc gradibus per sidera certis
impulsae, quorum ratio manifesta per artem
collecta est venietque suo per carmina textu,
donec ad ardentis pugnarunt sidera Cancri;