Latin
Lines 1.265-1.310
Manilius, Liber Tertius 1.265-310
Not analysed yet
atque ibi conversis vicibus mutantur in horas
brumalis, noctemque dies lucemque tenebrae
hibernam referunt, alternaque tempora vincunt.
atque haec est illas demum mensura per oras
quas rigat aestivis gravidus torrentibus amnis
Nilus et erumpens imitatur sidera mundi
per septem fauces atque ora fugantia pontum.
Nunc age, quot stadiis et quanto tempore surgant
sidera, quotque cadant, animo cognosce sagaci,
ne magna in brevibus lateant compendia dictis.
nobile Lanigeri sidus, quod cuncta sequuntur,
dena quater stadia exoriens duplicataque ducit
cum cadit, atque horam surgens eiusque trientem
occupat, occiduus geminat. tum cetera signa
octonis crescunt stadiis orientia in orbem
et totidem amittunt gelidas vergentia in umbras.
hora novo crescit per singula signa quadrante
tertiaque e quinta pars parte inducitur eius.
haec sunt ad Librae sidus surgentibus astris
incrementa: pari momento damna trahuntur
cum subeunt orbem. rursusque a sidere Librae
ordine mutato paribus per tempora versa
momentis redeunt. nam, per quot creverat astrum
Lanigeri stadia aut horas, tot Libra recedit;
occiduusque Aries spatium tempusque cadendi
quod tenet, in tantum Chelae consurgere perstant.
excipiunt vicibus se signa sequentia versis.
haec ubi constiterint vigilanti condita mente
iam facile est tibi, quod quandoque horoscopet astrum,
noscere, cum liceat certis surgentia signa
ducere temporibus propriasque ascribere in horas,
partibus ut ratio signo ducatur ab illo,
in quo Phoebus erit, quarum mihi reddita summa est.
Sed neque per terras omnis mensura dierum
umbrarumque eadem est, simili nec tempora summa
mutantur: modus est varius ratione sub una.
nam, qua Phrixei ducuntur vellera signi
Chelarumque fides iustaeque examina Librae,
omnia consurgunt binas ibi signa per horas,
quod medius recto praeciditur ordine mundus
aequalisque super transversum vertitur axem.
illic perpetua iunguntur pace diebus
obscurae noctes; aequo stat foedere tempus;