Latin
Lines 1.439-1.482
Manilius, Liber Tertius 1.439-482
Not analysed yet
quod bene cum propriis simul acceptaveris horis,
in nulla fallet regione horoscopos umquam,
cum poterunt certis numerari singula signa
temporibus parte ex illa quam Phoebus habebit.
Nunc, quibus hiberni momentis surgere menses
incipiant (neque enim paribus per sidera cuncta
procedunt gradibus, nivei dum vellera signi
contingant aequum luces cogentia et umbras
ferre iugum), magna est ratio breviterque docenda.
principio capienda tibi est mensura diei
quam minimam Capricornus agit, noctisque per horas
quam summam; quodque a iusto superaverit umbris,
perdiderint luces, eius pars tertia signo
tradenda est medio semper, qua sorte retenta
dimidio vincat primum, vincatur et ipsum
extremo: totum in partes ita digere tempus.
his opibus tria signa valent; sed summa prioris
ac medii numeri coniuncta sequentibus astris
cesserit, ut, senis fuerit si longior horis
brumali nox forte die, Capricornus in horam
dimidiam attollat luces, et Aquarius horam
ipse suam proprie ducat summaeque priori
adiungat, Pisces tantum sibi temporis ipsi
constituant, quantum accipiant de sorte prioris,
et tribus expletis horis noctemque diemque
Lanigero tradant aequandam tempore veris.
incipit a sexta tempus procedere parte
dividuum; triplicant vires haerentia signa
ultimaque acceptas duplicant. ita summa diebus
redditur, aequatae solvuntur faenore noctes
rursus et incipiunt propria de sorte diebus
cedere diversa labentia tempora lege.
namque Aries totidem deducit noctibus horas
quot prius abstulerant proprio sub nomine Pisces,
hora datur Tauro, cumuletque ut damna priora
dimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis
respondent, pariterque, illis quae proxima fulgent,
et media aequatis censentur viribus astra.
[praecipuosque gerunt varianda ad tempora motus]
hac vice descendunt noctes a sidere brumae
tollunturque dies, annique invertitur orbis,
solstitium tardi dum fit sub sidere Cancri;
tumque diem brumae nox aequat, tempora noctis
longa dies, similique redit, quam creverat, actu.