Latin
Lines 1.483-1.524
Manilius, Liber Tertius 1.483-524
Not analysed yet
Illa etiam poterit nascens via ducere ad astrum
quod quandoque vadis emissum redditur orbi.
nam quota sit lucis, si luce requiritur, hora
aspicies, atque hunc numerum revocabis in ipsum
multiplicans decies, adiectis insuper eidem
quinque tamen summis, quia qualicumque sub hora
ter quinas mundi se tollunt sidera partes.
hic ubi constiterit numerus, coniungere et illas,
quae superent Phoebo partes per signa, memento.
ex hac tricenas summa per sidera partes
distribues, primamque vicem, quo Phoebus in astro
fulserit, inde aliis, solem quaecumque sequentur.
tum quo subsistet numerus consumptus in astro
quave in parte suam summam nomenque relinquet
haec erit exoriens et pars et forma per ignes.
*497a
contineat partes. ubi summam feceris unam,
tricenas dabis ex illa per singula signa,
donec deficiat numerus; quaque ille sub astri
parte cadet, credas illam cum corpore natam
esse hominis pariterque orbem vidisse per umbras.
sic erit ipse tibi rapidis quaerendus in astris
natalis mundi certoque horoscopos ortu,
ut, cum exacta fides steterit sub cardine primo,
fallere non possint summi fastigia caeli,
non celeres obitus, stent fundamenta sub imo,
[stent veri stellarum obitus verique subortus]
sideraque in proprias vires sortesque recedant.
Nunc sua reddentur generatim tempora signis,
quae divisa etiam proprios ducuntur in annos
et menses lucesque suas horasque dierum,
per quae praecipuas ostendunt singula vires.
primus erit signi, quo Sol effulserit, annus,
annua quod lustrans consumit tempora mundum;
proximus atque alii subeuntia signa sequuntur.
Luna dabit menses, peragit quod menstrua cursum.
tutelaeque suae primas horoscopos horas
asserit atque dies, traditque sequentibus astris.
sic annum mensesque suos natura diesque
atque ipsas voluit numerari signa per horas,
omnia ut omne foret divisum tempus in astra
perque alterna suos variaret sidera motus,
ut cuiusque vices ageret redeuntis in orbem.