Latin
1.44 to 1.49
Marcellinus Comes, Chronicon 1.44-49
Not analysed yet
(A. C. 418.) Ind. I, Honorio XII et Theodosio VIII coss. Plinta comes, idemque rebellium apud Palaestinam provinciam auctor deletus est. Solis defectio facta est. Stella ab Oriente per septem menses surgens ardensque apparuit. (A. C. 419.) Ind. II, Monaxio et Plinta coss. Valentinianus junior apud Ravennam patre Constantio et Placidia matre, V nonas Julias natus est. Multae Palaestinae civitates villaeque terraemotu collapsae. Dominus noster Jesus Christus semper ubique praesens [Al. totus], et super montem Oliveti Hierosolymae vicinum sese de nube manifestavit. Multae tunc utriusque sexus vicinarum gentium nationes, tam visu quam auditu perterritae atque credulae, sacro Christi fonte ablutae sunt, omniumque baptizatorum in tunicis crux Christi salvatoris, divinitatis nutu, extemplo impressa refulsit. (A. C. 420.) Ind. III, Theodosio IX et Constantio III coss. Romanae Ecclesiae Bonifacius XL episcopus ordinatus, vixit annis tribus. In Oriente tumultum milites excitarunt, ductoremque suum Maximinum nomine exstinxerunt. In Perside in Christianos persecutio desaevit. (A. C. 421.) Ind. IV, Eustathio et Agricola coss. Theodosius imp. Eudoxiam Achivam duxit uxorem. Archadio patri suo in foro ejus; super immanem columnam, ingentem statuam idem Theodosius dedicavit. Cisterna Aetii constructa est. Romani cum Persis conflixere. (A. C. 422.) Ind. V, Honorio XIII et Theodosio X coss. Theodosius imp. Eudoxiam filiam genuit. In tricennalia Honorii, Maximus tyrannus et Jovinus ferro victi, adducti de Hispaniis atque interfecti sunt. Hunni Thraciam vastaverunt. Persae cum Romanis pacem pepigere. (A. C. 423.) Ind. VI, Asclepiodoto et Mariniano coss. Coelestinus Romanae Ecclesiae XLI antistes creatus est: vixit annos IX. Evagrius scripsit Altercationem Judaei Simonis et Theophili Christiani, quae pene omnibus nota est. Terraemotus multis in locis fuit, et frugum inedia subsecuta. Philippus et Sallustius philosophi morbo perierunt. Stella saepe ardente crinita Honorius imp. fatale munus implevit.