Latin
1.50 to 1.57
Marcellinus Comes, Chronicon 1.50-57
Not analysed yet
(A. C. 424.) Ind. VII, Victore et Castino coss. Placidia mater Valentiniani Augusta nuncupata est. Valentinianus Caesar creatus Theodosii imp. Eudoxiam filiam sibimet desponsavit. Joannes regnum Occidentale Honorio defuncto invasit. (A. C. 425.) Ind. VIII, Theodosio XI et Valentiniane Caesare coss. Supra fatus Joannes dolo potius Ardaburis et Asparis quam virtute occiditur. Valentinianus junior apud Ravennam factus est imperator. (A. C. 426.) Ind. IX, Theodosio XII et Valentiniano II coss. Sisinnius vir sanctae simplicitatis et simplicis sanctitatis, Constantinopolitanus episcopus factus est. (A. C. 427.) Ind. X, Hierio et Ardabure coss. Pannoniae, quae per quinquaginta [Chiffl. sexaginta] annos ab Hunnis retinebantur, a Romanis receptae sunt. Thermae Theodosianae dedicatae. (A. C. 428.) Ind. XI, Felice et Tauro coss. Nestorius Antiochia natus, vir satis quidem eloquentiae, sapientiae vero parum habens, Constantinopolitanis admodum adnitentibus, ex presbytero episcopus ordinatus est. Beatissimi Joannis episcopi, dudum malorum episcoporum invidia exsulati, apud comitatum coepit memoria celebrari mense Septembrio die XXVI [Chiffl. XXV]. (A. C. 429.) Ind. XII, Florentino et Dionysio coss. Orthodoxi nostri Macedonianorum ecclesiam extra muros urbis positam abstulerunt, quoniam iidem Macedoniani Antoninum Germis catholicum episcopum interfecerunt. Beatissimus Augustinus Hipponensis Ecclesiae elegantissimus Christi sacerdos, doctorque praecipuus, morte placida quievit. (A. C. 430.) Ind. XIII, Theodosio XIII et Valentiniano III coss. Theodosius imp. tricennalia gessit. Felix apud Ravennam occiditur. Coelestinus Romanae arcis pontifex, Nestorio pravitatis episcopo per epistolam suam, datis eidem X dierum induciis, vel poenitenti veniam, vel dissentienti damnationem denuntiat. Idem Nestorius Ecclesiae Constantinopolitanae perfidus antistes, a quo et Nestoriana perfidia pullulavit, apud Ephesum ducentorum sanctorum Patrum sententia in synodo condemnatus est, Coelestino Cyrillum Alexandrinae civitatis episcopum pro tempore vicarium denuntiante: in locum Nestorii Maximianus episcopus est subrogatus. (A. C. 431.) Ind. XIV, Antiocho et Basso coss. Flacilla Theodosii Augusti filia extremum spiritum fudit. Barbari urbe augusta enutriti ad ecclesiam nostram hostili ritu confluunt; ignem in ecclesiam ad comburendum altare dum infesti jaciunt, invicem sese, resistente Deo, trucidant. Hoc tempore dum ad horrea publica Theodosius processum celebrat, tritici in plebe ingruente penuria, imperator ab esuriente populo lapidibus impetitur.