Latin
Lines 1.49-1.71
Marcellinus Comes, Chronicon 1.49-71
Not analysed yet
(393) VI. Theodosii III et Abundantii
Honorium pater suus Theodosius in eodem loco quo fratrem eius Arcadium Caesarem fecit, id est septimo ab urbe regia miliario. Tunc quippe hora diei tertia tenebrae factae sunt.
(394) VII. Arcadii III et Honorii II
1 Theodosius Augustus adsumpto Honorio Caesare eodemque filio contra Arbogasten, qui Eugenium tyrannum imperatorem facere ausus est, iterum properauit.
2 Bello commisso Eugenius uictus atque captus interfectus est. Arbogastes sua se manu perculit.
3 Terrae motu a mense Septembrio in Nouembrium continuo inminente aliquantae Europae regiones quassatae sunt.
4 Thermae Archadianae ex conditoris sui nomine nomen acceperunt.
(395) VIII. Olybrii et Probini
1 Theodosius Magnus apud Mediolanum uita decessit. Imperauit annos XVII.
2 Corpus eius eodem anno Constantinopolim adlatum atque sepultum.
3 Arcadius et Honorius germani utrumque imperium diuisis tantum sedibus tenere coeperunt.
4 Rufinus patricius Arcadio principi insidias tendens Alaricum Gothorum regem missis clam pecuniis infestum rei publicae fecit et in Graeciam misit.
5 Porro detectus dolo suo Rufinus ab Italicis militibus cum Gaina comite Arcadio missis ante portas urbis merito trucidatus est. Caput eius manusque dextra per totam Constantinopolim demonstrata.
(396) VIIII Arcadii IIII et Honori III
1 Rufini uxor et filia exulata.
2 Eutropius sacri palatii cubicularius omnes opes abripuit auaritiamque transgressus est.
3 Terrae motus per dies plurimos fuit caelumque ardere uisum est.
(397) X. Caesari et Attici
His consulibus Flaccilla Arcadio nata est filia.
(398) XI. Honorii IIII et Eutychiani
1 Romanae ecclesiae Anastasius tricensimus septimus episcopus ordinatus uixit annos quattuor.
2 Ambrosius Mediolanensis, uirtutum episcopus, arx fidei, orator catholicus, ad Christum dominum commigrauit.
3 Iohannes Antiochiae natus ibique a Meletio eiusdem ciuitatis episcopo eodemque confessore lector ecclesiae ordinatus per singulos officii gradus ascendit. Vbi per quinquennium continuum diaconus multos diuinosque edidit libros�; presbyter quoque factus per duodecim annos pluriores confecit. Tanta dehinc opinione ubique merito propagatus Constantinopolim in locum Nectarii pontifex suffectus est�; ubi plurima dulciaque diuinarum scripturarum uolumina suo operi catholico addidit, hosque episcopos habuit inimicos�: Theofilum Alexandrinum, Epiphanium Cyprium, Acacium Beroensem, Antiochum Ptolomensem, Seuerianum Gabaliensem et Seuerum Chalcedonensem.