Latin
Lines 1.72-1.88
Marcellinus Comes, Chronicon 1.72-88
Not analysed yet
4 Gildo comes idemque paganus, qui mortuo Theodosio principe Africae praeerat, dum Arcadio et Honorio adhuc pueris regnantibus inuidet Africamque nititur optinere, frater eius Mascezel cognita eius uesania relictisque duobus aput Africam filiis in Italiam remeat. Gildo utrumque fratris filium dolo trucidat. Mascezel fratris scelere cognito, cum quinque milibus suorum contra Gildonem cum sepuaginta milibus armatorum sibimet obuiantem infestus accedit Gildonemque parricidam ieiuniis et orationibus, immo beati Ambrosii in somnis ammonitu auxiliantibus fugauit. Gildo fugiens propria se manu strangulauit�; sicque Mascezel sine bello uictoriam meruit ac sine caede uindictam.
(399) XII. Theodori et Eutropii eunuchi
1 Hic Eutropius omnium spadonum primus atque ultimus consul fuit, de quo Claudianus poeta ait�: Omnia cesserunt eunucho consule monstra.
2 Pulcheria Arcadio altera filia nata est.
3 Gaina comes apud Constantinopolim ad praeparandum ciuile bellum barbaros suos occulte ammonet�; ipse ualitudinem simulans urbe digreditur. Coepto aduersum Byzantios praelio plurimi hostium cadunt, ceteri fugientes ecclesiae nostrae succedunt ibique detecto ecclesiae culmine iactisque desuper lapidibus obruuntur.
(400) XIII. Stilichonis et Aureliani
Bellum nauale contra Gainam tyrannum inter Cherronesum et Hellespontum gestum est�; multa milia Gothorum caesa uel demersa sunt. Gaina comes de hoc bello fugiens euasit�; ipso tamen anno occisus est mense Februario.
(401) XIIII. Vincentii et Frauitae
1 Caput Gainae hastili praefixum Constantinopolim allatum est.
2 Maris Pontici superficies ita gelu frenata est, ut per triginta dies soluta tandem glacies instar montium per Propontidem superne portata decurreret.
3 Theodosius iunior patre Arcadio natus est IIII idus Apriles.
(402) XV, Arcadii V et Honorii V
1 Romanae ecclesiae Innocentius tricensimus octauus creatus antistes uixit annis quindecim.
2 Theodosius iunior in loco quo pater patruusque suus Caesar creatus est.
3 Constantinopolim ingens terraemotus fuit.
(403) I. Theodosii iunioris et Rumoridi
1 Marina patre Arcadio nata III idus Febr.