Latin
10
Marco Girolamo Vida, Opera 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ante audis, quam sint conceptae in pectore nostro,
Et benefacta hominum, &commissa piacula nosti,
Ante homines dias veniant quam lucis in oras.
Omnia scis, &cuncta vides. tibi lumina mille,
Mille acies. at paria loquor, tu lumina totus,
Totus &ipse acies, nec quicquam te latet horum
Quae sunt, quae fuerunt, quae sero deinde futura.
Nec tibi opus luce ad visum, neque lumine. tu luxe
Ipse tibi, tu cuncta illustrans lumina lumen.
Et latebras quaerant mortales turpibus orsis,
Nec metuant oculos incurrere cuncta videntis?
Non vsquam locus vllus, vbi non ipse quiescas,
Omnibus inque locis ades omni tempore praesens
Diditus in parteis omnes. tamen omnis vbique
Integer vsque manes. nec te regio vlla prehensum,
Conclusumve vsquam cohibent loca, liber vbique
Funderis, atque extra nullus teterminus arcet.
Et si quid, mundus quod non circu ambiat vsquam
est,
Id nihil est, nisi tu, tuaque haud finita potestas.