Latin
ix
Marco Girolamo Vida, Opera ix-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non tibi heri, non cras, non quod fuit, aut erit olim, Obijcitur, sed nunc, hodiéque haud labitur vnquam. Quod factum, infectum facis, indictumque videri, Quod dictum est, penitúsque hominum de mente reuellis. Quod nunc est, tibi semper erit, nec praeterit aetas, Nec te tempus habet, quae nobis cunque futura, Sunt tibi facta, oculísque tuis subiecta. priusquam Terra patens foret, aut caeli pulcherrimus ordo. Tunc neque tempus erat, neque post, neque dicier ante mnia solus eras, in te omnia, tunc quoque te nos Aut caelo dignos, aut certe sontibus vmbris Transcripsisse ferunt, &iam sua praemia cuique Promeritis soluisse, vel vt tua certa voluntas, Quan Quamuis hinc longo fuimus post tempore creti. Proinde preces cu stat nobis tibi fundere, laudésve,