Latin
11
Marco Girolamo Vida, Opera 11
Unproofread scanNot analysed yet
Cetera semper agis non te tamen omnia agentem
Exercet labor. at requies tibi summa. tibi alta
Ocia, tranquilláque solutus mente quiescis.
Omnia fers: oneri tamen haud obnoxius vlli es,
Ceu quoque si forte admißis irascere nostris,
Pace tamen tecum frueris, placidáque serenus
Mente sedes varium sane, &mutabile quicquam
In te non cadit, aut nostrae inconstantia mentis,
Vtque nouus nunquam nunquam veter incipis esse:
Semper idemes, plenusque tui procul extera quaeque,
Atque aliena tibi absistunt. quicquid potis esse,
Aut non esse, tibi non congruit. omnia firma
In te sunt, nullos hominum metuentia casus.
Quicquid habes, vnus ditißimus, illud es ipsum,
Et nihil est in te penitus, te praeter eundem,
Tuque tui pars ipse, tui pariter quoque totum es.
Accessus tibi sunt nulli, nullíque recessus.
Quicquid habes, tibi fixu adeo, atque tenaciter haeVt nequeat traduci alio, neque vertier vnquam. (ret, Dum luces, luxipsa quidem es: dum viuis, id ipsum es
Viuere: dum sapis, ipsa adeò sapientia tecum est,
Vt nusquam queat ab sese diuellier ipsa.
Quandoquidemnihil es concreti, aptive secari
In parteis, sed mens purißima corporis exors,
Ipse tuis pollens opibus, nihil indigus extra.
Iccirco vsque tibi constas, &sedibus ijsdem es,
Nec te operum piget auctorem, non poenitet vnquam.
Et siquando opus inceptum non perficis, &te
Subducis, non consilium immutabile vertis,
In melius sed flectis opus. neque enim illa voluntas