Latin
12
Marco Girolamo Vida, Opera 12
Unproofread scanNot analysed yet
Tum, primùm subit: à prima sed origine rerum
Sic fixum stabat menti, immotûmque sedebat.
Nam veluti varios in serta recentia flores
Iungere nosiuuat, &longo contexere tractu,
Atque ita consertos diuum suspendere templis:
Aeternas sic te in seriem connectere causas
Aeternam perhibent, vt firma lege sequatur
Vsque alia ex alia stabilis neque desinat ordo.
Has praeter nihil in terris, caelóve marive
Euenit: eueniunt praeeuntibus omnia causis.
Vt non è nostro cadat vllus vertice crinis
Te sine, nen vllae in siluis ex arbore frondes.
Vnus cunctas moues causarum maxima causa.
Et nihil est Fortuna, nihil quoque denique Casus,
Incertum quodcunque cadat, nisi nomina vana,
Quae sumus infirmis commenti sensibus ipsiQuippe obscura licet sint pleraque, &abdita nobis,
Fit tamen haud quicquàm quod non prouideris antè,
Quàm vasti aethereos mundi procuderis orbes,
Seclorumque nouus procedere coeperit ordo.
Atque ideo nobis interdum siqua videntur
Facta quidem temere, &penitus ratione vacare.
Non tamen euersae te protinus accusamus
Iusti