Latin
DIVO IOANNI APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 125
Unproofread scanNot analysed yet
Mutua concilians hominum fera pectora dictis
Inter, se placidaeque serens bona semina pacis,
Vnus paciferi sator, atque hortator amoris,
Vnus amans, vnum nil curans praeter amorem.
Omnia amor tibi: viuus adhuc in corde vigebat
Priscus enim calor ille Deo abscedente relictus.
Viuus adhuc residebat amans in sensibus heros,
Et veterem innexus cordi integrabat amorem.
Ac veluti, vt saxis liquefactis plurima fornax
Incensa est, longóque ardens incanduit aestu,
Materies subducta licet sit, pabuláque igni,
Ignis adhuc tamen intus inest, &flamma supernè
Luxuriat, viuaxque diu furit ardor ad auras.
Felices ô mortales, si mutua se se
Coniuncti pariter nullo discrimine amarent,
Inque vicem mites animis, sine fraude fouerent.
Aurea conuersis irent noua secula rebus.
Nil cuiquam desit, nec opum vlli defuat vber:
Diuitiae fluerent vulgo:omnes omnia haberent.
Quandoquidem vnùm animis omnes concordibus
Auri dira fames, &habendi sacra cupido, (essent.
Fraudésque, insidiaeque, &furta latentia abessent.
Omnibus vna etenim laetandi causa, dolendique
Esset &vna salus, vnum &commune periclum,
Et labor, &laetis accedat gloria rebus.
Tot curis hominum careat genus; omnibus omnia
Tuta forent degant sine vi, sine caedibus aeuum
Mortales securi, altâque in pace quiescant,
Et paßim pleno fluat aurea copia cornu.