Latin
DIVO IOANNI APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 126
Unproofread scanNot analysed yet
Hic fructus, placidi sunt haec commercia amoris.
Aureus hic hominum generi omnia sufficit vnus
Hoc vno sumus, hoc orimur, hoc viuimus vno.
Vnus amor nobis praesentem numinis auram
Conciliat: quin ipse fauor, quin gratia &ipsa,
Qua fruimur, qua nos sibi iungit numen amicum
Lustratósque iterum qua nos in pristina reddit,
Nil nisi amor pius est: ipsum quoque denique numen
Est amor ille Deus, Deus ille affusus vbique
Regnat amor, caelumque mouet, terrásque, fretumque
Omnipatens, requies hominum, superumque volupta
Talia suauiloquo per gentes ore canebas,
Omnibus inque locis miscebas pocula amoris,
Omnia demulcens: discebant omnia amare.
Omnia largiflua dulcedine distillabant.
Cùm verò solus sola sub nocte relictus
Errares, vbi corda sopor mortalia soluit,
Nulla quies animo tibi erat: sub pectore semper
Versabas, quali fueris deiectus amico,
Et dulces nunquam insomni discedere curae.
Illum absens oculis absentem cernere coram
Vsque videbaris, blandósque agnoscere vultus,
Optatósque oculos, &gratae frontis honores,
Cuius ab aspectu iucundo lumine caßi
Saepe resurgebant repetitas lucis in auras.
Vsque videbaris dulces haurire loquelas,
Cuius ab eloquio iam vitae munere functi
Saepe resurgebant in blandas luminis oras,
Atque iterum dulcis visebant limina lucis.