Latin
DIVO PAVLO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 145
Unproofread scanNot analysed yet
Implicat, aut canibus tot agit de vertice capros,
Quot tu hominum tibicorda die deuincta trahebas.
Tu lupus ille die primo nascentis in ortu
Caede madens toto multum grassatus ouili,
Vespere dein praedam socios partitus in omnes,
Bissenum vt procerum moriens pater ipse minori
Praedixit nato, vnde tibi descendit origo.
Iam tunc ille tuos spe percipiebat honores,
Quae saecum tulit ad manes solatia lethi.
Quos verò semel illectos sub signa vocaras,
Haerebant validis tibi iuncti nexibus vsque
Certi animo te ardente sequi, quocunque iuberes:
Illi etiam quo liberiùs caelestia obirent
Mente, alacres rebus spretis mortalibus agros
Vendebant, pretiúmque tuos aes grandeferebant
Ante pedes tecum laeti omnes rebus egenis.
Tu verò placita tibi paupertate fluebas
Tecum diues opum. rerum licet omnium egenus,
Atque inopum potius vertebas omnia in vsus.
Et tibi dulce famem manum tolerare labore.
Per populos id eo gressum quocunque ferebas,
Ceu lux gratus eras, &magni numinis instar,
Digredientem aegrè semper dimittere ciues
Cum gnatísque, domóque ad littora curua sequuti,
Mutuâque amplexi, noctémque, diémque morati
Haerebant, totóque erat ingens littore fletus,
Remiuagamque ratem, quo fluctibus vsque dabatur,
Spectabant, donec pelago euanesceret alto.
Vixque inde auelli poterant bona verba precati.
Rex etenim omnipotens, quo se noua tolleret astri
Te duce relligio, sensúsque vt flectere quires
Spectantum hûc illûc, decus ori, oculisque decoram
Addiderat speciem, diumque afflarat honorem
Tecum habitans, intus diffusus pectore toto.
Altior hinc, maiorque homine haud mortale sonabas.
Nam tibi sufficere ille animo praesentia semper
Verba niuis ritu, toto cum ex aethere ningit,
Ille tibi occultam quoque vim inspirare, nec vsquam