Latin · Dactylic hexameter
DIVO PAVLO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 146
Unproofread scanNot analysed yet
Deserere, vt tanto posses superare labori,
Claraque signa dabat caelo mortalibus, &te
Casibus eripere interdum, variisque periclis
Illaesum, vt quondam, cùm carceris ima teneres
Nilopis expectans humanae, protinus ecce
Sub pedibus tota coepta omnia in vrbe moueri
Ingenti terrae motu, quo cuncta soluta
Vincula parietibus patefactis carceris vltro.
Olim etiam egressum naui te vipera ab igni
Experrecta petens morsu nihil obfuit acri.
Vipereum hinc parere tibi genus omne, tuósque
Attrectare ferunt diras impune colubras.
Ille tuis etiam precibus, quaecunque petebas,
Annuere, humanis &nunquam viribus ausae
Posse tibi dabat, atque tuo indulgebat honori.
Hinc quibus impositis vmbrabas tempora palmis,
Protinus afflaticaeli diuinitus aura
Tollebant actas ab humo super aethera mentes,
Téque etiam orabant omnes, quibus aegra iacebant
Sorpora: tu miseratus ope, auxilióque leuabas.