Latin
15
Marco Girolamo Vida, Opera 15
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quis non deus, humana sed stirpe creatus,
Alituumve etiam superum de gente volucri
Tam varium excudat tanta arte coloribus arquum,
Mortalíve manuopus haud imitabile fulmen?
Parua sed ista tuae mihi sunt vestigia lucis.
Necdum se mihi vis aurai simplicis illa,
Spiritus ille offert replens nullo omnia tactu.
Nondum te teneo, qua te regione requiram?
Quo sequar? vt perhibent, tibi sedes arduus ather.
Aethera conscendam. quis quaeso accommodet alas
Praepetis enanti mihi nunc super astra columbae?
Astra sequar pennis, puráque in luce quiescam.
Iamque adeo immensi suprema volumina mundi
Intueor propisis rapida vertigine volui,
Cetera in ebliquum aduerso nitentia motu
Sidera per stabiles orbis, qui voluitur, axes,
Vude
Vnde dies nocti semper succedit, &vsque Mensibus exactis in sese voluitur annus, Vêrque suo rediens semper se tempore profert Post Hiemen, sequiturque Aestatem Autunnus inhaerens. Vix oculis propiora fero mortalibus astra. Admiror lucem, admiror rutilantia longe Lumina, &inuenti mihi spes accenditur ignis, Quem cupio, quem dudum inhians toto aethere quaero.
Vt verò aethereae lucis fontemque, domúmque
Longius aspexi medium inter sidera Solem
Auricomum, &totum radiis vibrantibus aureum,
Laetitia exilui, neque tantum lucis in vllo,
Qui non longè esset supra omnia, credere quibam.
Lux tamen illa expers vitae, &sine sensibus ignes,
Lux alia de luce, aliis déque ignibus ignis,
Artificémque suum ceu cetera sidera nouit.
Necdum oculis sese praebet nitor aureus ille,
Qui cùm cuncta mouet, non est obnoxius vlli,
Exterius qui se moueat. se conciet ipsum
Sponte sua exoriens nunquam, vtneque desinet vnquam.
Restabant vnae aligerae toto aethere mentes,
Aethereae caelestum animae, vitaeque volucres,
Primorem stipant quae mentem examine denso
Vsque ministerio intentae, iussaeque rotatu
Sidera perpetuo torquent voluentia mundi.
Acceßi, mediúmque dedi me laetus in agmen.
Hîc choreae, hîc cantus hilares, thyasique, choríque, Gaudiâque, &laeti lusus, hîc omnia laeta. Illum adeo, mihi qui visus praestantior omni