Latin · Dactylic hexameter
17
Marco Girolamo Vida, Opera 17
Unproofread scanNot analysed yet
Illorum è numero sanctum ceu numenadoro.
Inclamant omnes, in primis verba precantis
Ipse arcet, refugitque, humilis cuithura parabam,
Séque deum negat, atque dei vix cernimus ipsi
Instar, ait, simul ad laudes, &carmina laetus
Interrupta redit, cantúsque instaurat, &illud
Sanctius, acclaris longè sublimius astris.
Cum sociis lumen canit indefessus, &vsque,
Laeta cohors regem laeto clamore salutans,
Sanctus, Sanctus, ait, Sanctus, ter maxime, térque
Optime, quo melius nihil, at nihil omnia praete.
Tu pater es, tu te foecunda mente volutans
Ipsummet tetotum obiens, in téque reflexus
Concipis ipse tui exemplum, tuae imaginis instar
Haud vlli visum, sed inobseruabile prorsum.
Ceu cùm secum aliquid mortales farier orsi
Concipiunt tacito ante latens in pectore verbum,
Quàm vox aëreas audita edatur in auras.
Sed quod tu tecum mente ingens concipit alta,
Verborum haud simile est hominum, dum corde promuntur,
Sed sine principio dictu mirabile verbum,
Quod semper fuit, est, &erit sine fine, sine vllo
Interitu aeternum, nullóque obnoxius aeuo
Foetus, ab aeterno genitus, sine matre parente
Filius, aeterno proles aequaeua parenti.
Semper es, &nunquam tecum vnicus ipse fuisti,
Quin fuerit tecum pariter quoque, &vnica proles.
A vobis nunquam alter abest. regnatis vterque
Omnipotens, &vterque ingens, immensus vterque,