Latin
DIVO LAVRENTIO MARTYRI
Marco Girolamo Vida, Opera 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pectore diuum adytis post se praefecerit vnum,
Qui secum sanctae libares frugis honorem
Semper, &in templis populos peragenda moneres,
Vt demum ille neci pro religione parentum
Deuotus trucis inuidia, furiisque tyranni
Mille tibi instantes praedixerit ore labores
Veridico. ad mortem senior laetißimus ibat
Ensibus in medijs. morituri pone magistri
Actus amore pio sequeris vestigia, nec te
Absterrere queunt edicta immitia regis.
Sed te luce palam medijs in millibus offers.
Me me etia. quò tractus abis? quo proripis inquis
Sancte audi. casus quoque me tecum arripe in omnes.
Est hoc est etiam praesens in corpore virtus.
Est animus lucis contemptor, lucis amore
Alterius, toto quò dudum pectore tendo.
Me sine nulla tuis accedat gloria rebus.
Omnia constitui, quae me ad maiora reseruas?
Tecum tolle, tuisque volentem adiunge periclis.
Talia vociferans: quae verò deinde sequuntur
Mens refugit luctu, atque animus meminisse perhorrens Deficit, &victi torpent ad carmina sensus. Quae, prò sancta fides, quaesa, superumque, hominumque, Quae quadrupes sacris viua vnquie est tradita flammis
Victima? quis memoret lacrymis sine talià sacra?
Summa tamen sequar, &rerum fastigia tangûm
Mox te digna canam, positis si tempora bellis
Mitescent, reddentque meas mihi denique sedes,
Templaque, quae surgunt tibi caeli educta sub auras.
Vrhis Romanae imperio, sceptrisque potitus
Audierat Decius. Xysti post funera Iberum
Diuitias templi iuuenem occuluisse repostas,
Ingens argentum priscorum munera regum,
Crateras magnos, lancésque, vrnâsque, scyphósque,
Cymbiaque, &lychnos, vectésa; ,crucésque, lebetésque,
Et tropidas, mensasque, &cladem thuris acerras,
Effigiésque sacras, simulacráque grandia diuùm,
Haec super &vestes ostroque, auróque nitenteis,
Inclusasque auro gemmas, aurique talenta
Plurima, quae cuncta, hísque etiam maiora tyrannus
Pectore dudum inhians sibi iam spondebat auare.
Continuò tota id propter Laurentius vrbe