Latin
DIVO LAVRENTIO MARTYRI
Marco Girolamo Vida, Opera 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur. ille diererum haud ignarus agebat
Occultus vitam in latebris: sed nocte per vmbras
Ibat, &huc illuc inopum caua tecta subibat,
Quo omneis larga miserans ope sustentabat,
Donec quicquid opum fuit, hos absumpsit in vsus
Hinc tunica ad talos demissa inducitur aurea,
Sericaque ex humero dependet taenia laeuo,
Fibula. quam lateri dextro subnectit eburna,
Muneris ante aras commißi insignia nota.
Atque ita conspicuus, sacraque in veste coruscus
Emicat, &recto ad regem se tramite confert
Diuini iaculis haud mollibus ictus amoris
Ibat ouans, cupidus ceu pactae it coniugis olim
In thalamos iuuenis primae ad noua gaudia noctis.
Si quando tamen in ripa subsistit amoeni
Tybridis, aspectans auras, caelique profunda,
Solis ad occasum versus, non te ampliùs, inquit,
Aspiciam diues regnis Hispania opimis,
Nec vosô patriae fluuij, carique parentes,
Qui spem forte mei reditus agitatis inanem.
Tuque o Tybri valle: colles saluete Latini,
Quos colui, heroumtumuli, sacrataque busta,
Nec me sancta vrbis delubra videbitis vltrà.
Me terris meliora vocant nunc templa relictis.
Haec ait, vnigenamque flagranti pectore Christum
Versabat memor. hunc amoringerit oßibus ignem.
Cui rex: Túne sacrum furatus comprimis aurum,
Contemnisque Deos omneis, nouaque orgiaitemplis
Inducis vana sub relligione dicatis?
Aut aurum huc deprome, Deumque hic numen adora,
Aut Nysto inferias merita te morte remittam.
Ille autem intrepidè vultu immutabilis infit,
Irritátque virum dictis, &voce laceßit.
Quid. Xysto me praerepto saeuißime terres,
Aurea quem iam nunc stellantis regia caeli
Accipit, &diuùm numerum non vltimus auget?
Pone auri quam dudum animo spem pascis inanem.
Quicquid erat, quod quaeris, inops, miserandaque, tur