Latin
DIVO LAVRENTIO MARTYRI
Marco Girolamo Vida, Opera 159
Unproofread scanNot analysed yet
Hicrex, se nihil vt vidit multa irritus arte
Profecisse, omnes irarum effudit habenas.
Continuò loris corpus iuuenile, flagriso;
Horrificis plombo insuto, atque haerentibus hamis
Subiecit, pulchrósque iubet foedarier artus:
Sic cordi affixum sperans diuellere Christum.
Omnia quae superans animo, ingratusque salutis
Perpessu grauia, &sensu aspera pertulit heros.
Quem demum feßis lacerum tortoribus imas
Trudunt in latebras, &tetro carcere claudunt.
Postera vix aderat lux, &iam nuntius ardens
Euolat ad regem, monstrisque ingentibus implet.
Nil agimus rex: moliris frustra omnia porro.
Carceris vt limen subijt Laurentius, ecce
Terrifica subitò visa omnia luce cremari.
Respicimus: lacero puer actus ab aethere praepes
Pulcher adest, miróque abstersit rore cruorem
Immundum, &priscum membris afflauit honorem.
Hîc lucem iucundam oculis Lucillius hausit,
Quem penitus caecum iandudum lumine adempto
Vidimus, Hippolytúsque, omnis cui credita cura
Vinctorum, foedè mutato pectore versus
Detractat tua iussa, fidémque oblitus, &omnia
Vincula longe alio iactat se numine haberi,
Vana superstitio socies quae serpit in omnes,
Quos simul allata lauit Laurentius vnda
Relligione noua, &magicis ligat artibus omnes.
Talibus accenso gliscit violentia regi.
Aestuat, &stimulis furiarum haud mollibus actus,