Latin
DIVO LAVRENTIO MARTYRI
Marco Girolamo Vida, Opera 158
Unproofread scanNot analysed yet
Abstulit, &caeli penetralibus abdidit imis. (ba
Nec tua frigida saxa colo simulacra Deorum.
Est vnus mundi omnipotens fabricator, &auctor,
Qui mare, qui terras, qui caelum numine complet.
Hunc colimus: huc fas est omnia nostra referri.
His rex auditis curarum carpitur aestu.
Irarum caecos tamen abdit pectore fluctus.
Stat cunctis prius artibus omnia pertentare,
Siue illum abstrusi tenet auri extrema cupido,
Seu speciem egregij inuenis miseratur, &annos.
Quippe erat ante alios forma spectabilis omnes
Vix prima ora puer signans intonsa iuuenta,
Atque illum hic vultu gratum mage fecerat ignis,
Quem sparsus rubor accenso subiecerat ori.
Nunc hos, atque illos aditus, blanditisque retentat
Vocibus oppugnans, nunc saeua territat ira
Infrendens, varijsque incassum assultibus vrget.
At iuuenis magno caeli perculsus, amore
Obstat inaccessus, penitusque immobilis haeret
Contemptu vitae, &mortis amore superbus.