Latin
I0. MATTHAEO GIBERTO
Marco Girolamo Vida, Opera 183
Unproofread scanNot analysed yet
Respicit, humanis sed adhuc irascitur ausis.
Spes mihi pacis erat, res citra posse ruinam
In melius verti, dum se &sua quisque retractat
Hoc duce, &egregias priscorum accingimur arteis.
Huius enim simulátque Athesim lux propter amoenum
Diffulsit, squalens ad tantum protinus omnis
Obductos oculos paßim iubar extulit orbis.
Fortunatae Athesis ripae, collésque heati,
Tam prope, tam clarum quibus vnis cernere lumen
Contigit, &primos tam sancti sideris ortus.
Tuque adeo Verona poli acceptißima regi,
Qui talem Siculis partum vsque acciuit ab oris,
Sacrorum vt tibi praeficeret, morumque magistrum
Esse daret, nec se penitus mortalibus aegris
Subducens pietas, terrenas linqueret oras.
Sed dictis ille &rebus, rectíque, pijque,
Cordibus in nostris priscum renouaret amorem.
Illum adeo à teneris regum in penetralibus alti
Educi voluit, summisque assuescere rebus,
Mollis adhuc tenero cum vix pubesceret aeuo.
Iam tum Romulei accitu patris, atque senatus
Illum Roma orbi mirata est iura ferentem,
Miratique duces pacis praescripta notantem.
Hinc acris vis illa animi decora alta superbi,
Semper celsa petens, &nil mortale agitans mens
Prodiga mens vitae, nec habendi obnoxia amori,
Nullae non animis curae caelestibus aequae
Illum habuêre. procul fuit omnis vuna cupido,
Et quae multae hominum exercent praecordia pestes