Latin
I0. MATTHAEO GIBERTO
Marco Girolamo Vida, Opera 184
Unproofread scanNot analysed yet
Vnus amor recti, sanctique arrecta cupido
Vna erat, &totum capiebat pectore caelum.
Ille viam ingrediens, longe nos ante volabat,
Attollénsque facem dextra vibrante coruscam:
In tenebris nostras lustrabat lampade mentes,
Et recti, iustique vias dabat esse patentes.
Illius impreßis ponens vestigia signis,
Qui Deus humanos, morti obuius, induit artus.
Vtque Dei ille animo obseruabat facta sequaci
Aemulus, humanis quantum fas viribus vlli,
Sic nobis, quibus est is honos, parque insula cingit, (At vtina quoque par virtus, visque aemula mentis)