Latin
19
Marco Girolamo Vida, Opera 19
Unproofread scanNot analysed yet
Incertum poßim nebulosam andicere lucem,
Lucentémne magis nebulam iubar intus inesse,
Dignosco tamen aurifluis fulgoribus ingens,
Quódque omnem exuperat magno discrimine lucem,
Si quicquam fas supremae componere luci,
Vnde omnis ceu fonte fluit lux cetera largo.
Terrenam vt superant caelestia lumina lucem,
Cetera vt ingenti concedunt sidera Soli
Lumine, Solque animos caelestes aureus infra est,
Sic tibi non tantum assurgit lux omnis vbique
Aetheris immensi, tibi sed collata repente
Fit nox &nigra pallens obducitur vmbra.
Inde mihi siquis quandoque eruperit ardens
Per caelum radius, mentique affulserit ignis,
Praeterit, &rutila caelefugit ocior aura
Quae cecidit, seu visa polo cecidisse sereno,
Nec blando mihi fas oculos saturare nitore.
Si mihi nunc siquis velamina nubis opacae
Demat, &exertum penitus detcernere lumen,
Quod colimus, cui thura damus, cui ponimus aras,
Ignotúmque animis cupidis ardemus, &vsque
Flagrantes acri frustra tabescimus igni,
Quóre magis sensu comprendere tendimus, aegrosque
Altius in caelum visus attollimus, hoc tu
Effugis, aspectúque magis tua subtrahis ora
Nube tegens, piceaeque inuoluis nubis amictu;
Exiguamque tuae miramur imaginis vmbram.
Ac veluti siquis Solis, Lunaeve labores
Deficiente velit paulatim cernere luce,