Latin · Dactylic hexameter
18
Marco Girolamo Vida, Opera 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec natus pater est, nec natus spiritus, aut tu
Alteruter, vestrum sua sunt discriminecerto
Munera cutque: nihil confusum est, inque volutum,
Tergeminóque Deus polles cumulatus honore.
Te nullus fuit ante Deus, neque post erit vllus.
Vnus es, aeterno qui numine cuncta gubernas
Abditus, ingens, omnipotens, ter vbique tremendus,
Cuncta supercilio quatiens, cuncta igne corusco
Terrificans, caeli superas dum concutis arces.
Haec memini, atque alia alterni miranda canebant,
Et mihi sublimem lucem eminus ostendebant,
Lucem admirandam, quam cernunt clarius ipsi,
Cùm sint aethereae, &nullo prope corpore mentes,
Dura quibus tristis praeclusa est ianua leti.
At mihi mortali in medio caliginis atrae
Visa est clausa, nigráque procul circundata nocte.