Latin
DIVO HOMOBONO
Marco Girolamo Vida, Opera 195
Unproofread scanNot analysed yet
Quopraesente datum tibi saepe micantia diuùm
Templa animo peragrare, políque arcana referre.
Saepe hominum tacitas simulato in pectore curas
Detexti: saepe instantes morbósque, famemque,
Praeliâque, cladésque, &funera praediceisti.
Te nulla inferni potuit vis vertere monstri.
Nil animi nocuere truces, sine corpore vulgus
Nubiuagum, aerias quos clam volitare per auras,
Atque hominum perhibent mentes abducere recto.
Pastibus his magna inuictus virtute resistis,
Et puram puro seruasti corpore mentem
Integer: intactum flexit te nulla cupido,
Nulla Venus, nulli subterunt pectus amores.
Vnus amor caelisupero tibi venit ab axe.
Ipse sator rerum rex omnipotentis olympi
Vsque amor, vsque tibi dignis fuit ignibus ardor.
Hunc vnum captus sequeris, hunc saucius vnum
Nectes atque dies flagranti pectore versas.
Hoc sine dulce nihil tibi erat, nec amabile quicquam
Quiequid agis, quicquid moliris, ad aethera versus
Vsque adeò hunc supplex ante omnia consulis vnum.
Ipse tibi afflatam manisesto numine mentem
Firmabat, votísque tuis nihil abnuit anquam.
Te vario hinc illinc positi in discrimine adibant
Suppliciter tu dextenopem praesensque ferebas
Omnibus, atque tuo seruati munere abibant.
Te. quoque fama refert, prece dum vim tendis olymo, Funere iam elatos reuocasse ad munera vitae Haec adeo aetherei tibi erant conimercia caeli