Latin · Dactylic hexameter
DIVO HOMOBONO
Marco Girolamo Vida, Opera 196
Unproofread scanNot analysed yet
In terris. quoties socij te nocte silenti
Deprehendêre, tuos dum in templo affaris amores
Ara vetus stabat, stabat venerabile faxum
Supra aram nostrae seruans simulachra salutis
Pendentem caeli ferali è stipite regem.
Hîc tibi, consuleres tacitus dum numen amicum
Multa super Christi latitanti corpore in almis
Frugibus arcana vi, quae libamus ad aras
Pro veterum tauris, pro sanguine quadrupedantum,
Reddita vox caelo, templumque audita per omne est,
Macte animo insigni, mortali corpore Thoma
Septus adhuc habili hausisti mysteria mente,
Quae vix caelestes animi caelestibus oris
Securi norunt: sed quae satis ampla tuarum
Praemia erunt laudum? quae merces grata laborum?
Tu mihi solus, ais, magna atque vberrima merces,
Tu mihi solus eris nihil ò nihil apprecor vltra.
Hac vice sermonum oblitum mortalia cuncta
Te perhibent, caelíque oculis adiisse profunda.
Nanque ab humo te sublatum (mirabile visu)
Cernebant, ea dum fierent, pendere per auras,
Libratúmque solo nihil iam debere relicto.
Qualis auis liquido dum captat flumine piscem,
Stat super, &leuibus vix aëra conciet alis.
Qualis item volucrum regina, liquentibus auris
Summa tenet, radiis oculos dum explorat acutis,
Quanta tuam hîc porrò mulcebant gaudia mentem?
Quantus amor? te ô felicem, quanta voluptas?
Tunc tibi laetitia liquefacta in pectore corda
Crediderim, &membris penitus stillasse solutis, Molléque praedulci flagrasse cupidine pectus. Quas ego opes regum his? quos victo ex hoste trium phos