Latin
20
Marco Girolamo Vida, Opera 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
Terga tuae sunt haec, &posteriora figurae.
Proinde quis amota te poßit comminus vmbra
Ferre oculis, qualis, quantúsve amplecteris omnia,
Vndique diffusus, nullo de lumine lumen,
Lux nulla de luce, omnis sed lucis origo?
Nemo equidem credo vim tantam luminis absque
Interitu ferat, aut torrentis flumina lucis.
Iccirco te mortales, metuúntque tremúntque,
Séque tuae cupidos solantum magine formae,
Atque etiam ad veros non audent tollere vultus.
Omnibus es timor, vnde Deum dixisse priores Te credunt aliqui verae rationis egentes. Te vulgus tremat, &mortalis cetera turba, Sisque alijs metus, vt libet, ac formidinis horror. At mihi blandus amor, mihi sis placidißsimus ardor, Noctes atque dies toto te pectore versem. Te sine sit mihi dulce nihil, te pro omnibus optem,