Latin
21
Marco Girolamo Vida, Opera 21
Unproofread scanNot analysed yet
Vnum depeream: totis hunc sensibus aestum
Implicitem: hunc imis exardens oßibus hauriam,
Hoc mihi soluantur flagrantes igne medullae.
Hos mihi mens vnos semper suspiret amores,
Nunquam operum, nunquam meritorum oblita tuorum.
Quod sim, quòd viuam, quod sensu animóque capaci
Praeditus vtar, vti sanctae tuae imaginis instar,
Muneris omne tui est: tibi gratiâ debita soli,
Cui nunquam dignas potis vllus soluere grates
Pro meritis, licet ille sacrae se destinet arae
Sponte siia, &saeuos torrendum iactet in ignes.
Sancte veni, neque te iam aspectu subtrahe nost ro
Lux nulla de luce, vllo haud de lumine lumen,
O nitor exoriens nostrae pulcherrime nocti.
Quo fugis? appare mihi tandem, &nube remota
Exerere, atque tuo flagrantem refice vultu,
Voxque meas age nunc primum tua personet aures.
Te semel inspecto vitam haud finire recusem,
Si nequeam insolitam vim lucis ferre profusae.
Sed potero, atque operum patiens amor omnia vincet, Qui me iam dudum male habet, totisque medullis Vrit, tabentique animo te suggerit vnum: Vnum