Latin
DIVAE MARGARITAE
Marco Girolamo Vida, Opera 202
Unproofread scanNot analysed yet
Pro qua, si pietate vlla est ei gratia apud te
Farta, sacerdotem respice diua tuum.
Nois aurum, non, quos vulgus suspirat, honores,
Non, longa in terris sit sibi vita, petit.
Verum illum sibi concilies, cui sanguine fuso,
Cui simulaeterna virginitate places.
Numen vt illius in morte experiatur amicum,
Illius inque piis sit pius vsque choris.
DIVAE PELAGIAE.
Virgini.
V quoque carminibus Pelage memoraben
nostris
Parua meis cui flore halat penetralibus ara,
Diua, olim Armenias inter celeberrima nymphas,
Fax inuenum. neque enim melior suit altera forma,
Ornatúque prior, gressum quacunque ferebas
Antiochi mediam pube stipante per vrbem
Gemmiferum caput attollens, auróque relucens,
Ore, oculísque faces iactabas, vnde iuuentus
Pestem animis male cauta, acremque bibebat amorem,
Et tibi ludus erat cupidos suspendere amantes,
Ac torquere diu, foribus tibi pendula serta
Semper erant, querulúmque iterabat ianua carmen,
Nec tua erant stratis sine limina amantibus vnquam,
Quae miseris durum praebebant nocte cubile.
Hae tibi erant artes, primae haec commercia vitae.
Ast vbi verus amor caelo te cepit ab alto,
Corque tibi omnipotens diuinitus attigit aura
Ad miras vatis voces, &verba loquentis,