Latin
DIVAE MARGARITAE
Marco Girolamo Vida, Opera 203
Unproofread scanNot analysed yet
Continuo totis tota es resoluta medullis,
Et tibi delicuit, glacies ceu, mobile pectus.
Atque vbi sublata est oculis, quae plurima nubes
Te circum caligabátque, aciémque premebat,
Ne caeli quires iucundum cernere lumen,
est
Quae facies rerum horribilis, quae noctis imago
Visa tibi? quantus tibi pectus perculit horror?
Vidisti fueris quam tetro obnoxia monstro:
Vidisti quibus in tenebris, quantísque periclis
Expositam certae morti te sponte ferebas.
Ahnimium secura mali, secura pericli,
Ni tibi dexter opem supera Deus arce tulisset.
Ac veluti pelagi in medio pugnantibus austris
Si quis forte, graui qui vinctus membra sopore
Nil sensit, dum saeuit hyems, mox fluctibus actus
In siccum, somno excitus quanto aequora motu
Turbentur videat, quantas euaserit vndas,
Syrtésque, scopulósque &nauifragos Euripos,
Horreat, &tutum vix sese in littore credat.
Sic tu Nympha mali admonita, instantísque pericli
Quos pelagi fluctus, quantos enaueris aestus,
Horrebas vitae studia illaudata peractae
Incusans, tendénsque ambas ad sidera palmas,
Flebas, purpureásque genas largo imbre rigabas
Pacem orans, imóque trahens suspicia corde.
Iamque animos penitus, sensúsque oblita priores
Reticis ornatus veteres, corpusque superbum
Frigore vix prohibens hirsuto inuoluis amictu.
Fortunasque omneis, quarum tibi copia larga,