Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 217
Unproofread scanNot analysed yet
Sponte sequebantur, rerum quos fama trahebat
Vndique collectos. nam magnas siue per vrbes
Ferret iter, seu desertis in montibus iret,
Olli se innumeri iungebant vsque, parati
Iussa sequi, vellet quascunque abducere in oras,
Atque nouos erat hic semper fas cernere coetus.
Pinifero veluti Vesuli de vertice primum
It Padus exiguo sulcans sata pinguia riuo.
Hinc magis atque magis labendo viribus auctus
Surgit, latiftuoque sonans se gurgite pandit
Victor: opes amnes varij auxiliaribus vndis
Hinc addunt, atque inde, suo nec se capit alueo
Turbidus, haud vno dum rumpat in aequora cornu.
Tum verò numero socios seiunxit ab omni
Bissenos, sibi quos olim delegit, vt essent
Tantorum memores operum, testésque laborum.
Atque vbi secretos nemora in seclusa vocauit
Procera innitens cedro maestißimus ore,
Eque imo rumpens suspiria pectore fatur:
Ventum ad supremum socij: data tempora vitae
Exegi in terris: lux nunc infanda propinquat,
Méque pij manes expectant: illius ergo
En vltro infensam Solymorum ascendimus vrbem.
Illic informis lethi mihi dira parantur
Supplicia: immeritum me nunc coniurat in vnum
Saeua sacerdotum manus, vt non inscius ipse
Praedixi toties, ac vobis cuncta retexi.
Ibo, morte mea veterum scelus omne piabo.
His me prime malis oneras pater: ipse tulisti