Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 218
Unproofread scanNot analysed yet
Dulcia poma, mihi sed nunc tua furta luendum.
Cùm tamen expulerit tenebras lux tertia rebus,
Aëreas caede abluta reuocabor in auras.
Vos etiam, quos non pertaesum denique nostri,
Funera acerba manent: audete, &lucis amori
Istius aeternum vitae immortalis honorem
Mecum omnes praeferte: domus non haec data, nonha
Sunt vobis propriae sedes. vos aetheris alti
Lucida templa vocant, stellis florentia regna,
Pax vbi secura, ac requies optata laborum.
Hîc domus, hîc patria: huc omnes contendite laeti
Angustum per iter: vestras hîc figite sedes.
Dixerat: at socij defixi lumina maestis
Haerebant animis, ac tristia multa putabant.
Tum senior Petrus haud linguae, vocive pepercit,
Et tali Diuum affatus sermone precatur:
Nate Deo, quae tanta Deum te denique cali
Vis agit, vt libeat lethum credule pacisci
Pro quoquam, aut certis vltrò te offerre periclis?
Quin age te incolumi potius (potes omnia quando,
Nec tibi ne quicquam pater est, qui sidera torquet)
Perficias, quodcunque tibi nunc instat agendum,
Non adeo exosiis lucem, ingratusque salutis.
Hos animos, hanc confestim precor exue mentem.
Ipse tui miserere, tuùm miserere, nec vltro
Proijce nos, qui te, tendis quocunque sequemur.
Sic ille, increpuit dictis quem talibus heros:
Non pudet o nunquam sapiens mortalia semper
Voluere nube oculos pressum, caelestium inanem
Net