Latin · Dactylic hexameter
23
Marco Girolamo Vida, Opera 23
Unproofread scanNot analysed yet
Saltem parua tuae lucis scintilla corusco
Emicet igne, meamque serenus discute noctem.
Cernere si nequeo, temet sis quantus in ipso,
Quod dabitur, simul orbem acri lustraueris igni:
At saltem, qui sis in rebus, quantus abundes
In nobis, quantusque animis caelestibus insis,
Aspiciam, dulcique tuo fruar eminus ore.
Tantum si mihi non pigeat te ostendere, qualem
Affulsisse ferunt vacuis in saltibus olim
Pastori Isacidae, soceri dum pasceret agnas
Collucente rubo, flammisque ardente coruscis,
Cùm tamen illaeso frondes cum stirpe virerent,
Aut quale effusum per cornu rasile transit
Lumen, &inclusus transpectu cernitur ignis,
Quanquam ô, sed mea megrauiora piacula tardant,
Ne te ferre queam, qualem te legiferidem
Palmiferi vidit nimboso in vertice Sinae
Fulminibus crebris fumanti monte tonantem.
Da mihi te, éque rubo tua vox vtcunque feratur,
Meque voca, mea nec quiequam commissa morentur,
Si potuit quondàm qui téque, tuósque petebat
Insidijs, sanctum de caelo cernere lumen,
Teque audire, fuit postquam ad meliora vocatus,
Exutus veterem Paulus cum nomine mentem:
Me quoque verte tuum est misereri, &parcere semper
Subiectis, coramque ad missa fatentibus vltro,
Quos tuus ipse sui gnatus lauit amne cruoris,
Quando operis tibi cura tui, nec deseris vnquam
Quos semel in dias eduxti luminis oras,