Latin
24
Marco Girolamo Vida, Opera 24
Unproofread scanNot analysed yet
Sponte sua sibi ni desint, perdántque volentes.
Mentibus in nostris semper seris aurea recti
Semina, si quicquam ingredimur te iudice dignum,
Tu nobis das velle prius, dein sufficis aptam,
Qua fieri id poßit, vim: nec te subtrahis vnquam,
Tramite ni recti male suasi sponte relicto
Labimur in scelus, &votis agitamur iniquis.
Atque tuam oppositis animis auertimur auram.
Tunc fugis, &foedis abes irreuocabilis orsis.
Nam quamuis hominem admoneas, foueasque, tegasque,
Quod libet audendiest tamen omnibus aequa potestas,