Latin
246
Marco Girolamo Vida, Opera 246
Unproofread scanNot analysed yet
Cuncta pater: tandem victis edice quiescant.
Sint, qui per terras gentes post funera nostra
Iustitiam erudiant, &relligienis amorem.
Hanc veniam concede, id gnati cedat amori.
Filius haec, genitor contra cui talia reddit:
Nate patris virtus, nostrique simillima imago
Nulla tuis fraus (solue metum) nullave nocebunt
Insidiae, quas nunc regni molitur operti
Arbiter, incoepti frustra irritus omnia tentat.
Induat in facies centum, centum ille figuras.
Ipse adero, retegamque dolos, foecundamque fraudis
Agmina disijciam, &magna virtute resistam.
Vnus erit tantum, cui mentem insania vertet,
Inselix, iam nunc deuoto pectore versat
Infandum scelus, atque tui iam poenitet aegrum,
Secum indignantem, tua quod praecepta sequutus
Exuerit blandum vitae mortalis amorem,
Malueritque graues sub te tolerare labores,
Omnia quae mecum mundi ante exordia nostri.
Hunc tamen indignum numero, coetumque piorum
Addidimus memores vatum, qui talia quondam
Praedi
Predixêre, tuis exemplum insigne futurum. Euadent alij insidias meliora sequuti. omnes te propter contempto lucis amore Haud mortem horrescent, pergéntque in funera laeti,