Latin · Dactylic hexameter
247
Marco Girolamo Vida, Opera 247
Unproofread scanNot analysed yet
Innumeramque suo parient tibi sanguine gentem
Proiectu vitae, &mortis amore superbi.
Efficiam caelo dignos post aspera tandem
Funera, deserti magnum aetheris incrementum.
Quos tu olim aspicies hac relligione nepotes
Surgere nate tibi? quam pectora certa videbis.
Tu modò tu perge, &coeptum decurre luborem.
Hi quos cernis enim vix nunc tua iussa sequutos
Indociles, fandi ignaros, (mora non erit) altos
Pectore concipient sensus, doctóque verendas
Ore canent leges asstati numine nostro,
Et vastum in melius referent hortatibus orbem.
Succedent alijs alij, sacrique nepotes
Victores tua signa ferent trans vltimaclaustra
Oeeani latas vndis cohibentia terras,
Clarescetque tuum paßim per secula nomen.
Sponte sua inuicti reges tibisceptra, tibi arma
Subijcient sua perterras, arasque sacrabunt.
At adeograuida imperijs Roma illa superba,
Appenniniuagi quae propter Tybridis vndam
Ingentes populos frenat pulcherrima rerum,
Summittet fasces, &quas regit, orbis habenas.
Illicrelligio, centum illic mazina templa,
Centum arae tibi fumantes, centumque ministri,
Quique viris late, atque ipsis det inra sacerdos